Apocalypsis B. Joannis*

Caput 14: Versus 18

Et alius angelus,etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire.Alius angelus,id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis.Mitte falcem.Per messem terrae et uvas vineae, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineae, ut fructificet major cura quam terrae adhibetur.
(* Traductions européennes)